Monstra
Pelle, ossibus, musculis, sanguine, bile, urina: omnibus constat homo. Ex sublimiis intellectus, et ex inaniis sudoris. Non modo individuus, sed species hominis cuncta. (Verum enimvero quid aliud est individuus, hic vir, haec mulier, nisi species seriesque quaedam finita hominum, contexta, immo vix consuta memoriis alienis atque propriis --donec doctor Alzheimer advenire volet.)
Eodem modo oppida urbesque non ex pontibus modo atque palatiis fiunt templisque magnificentibus; habent etiam non modo capita et oculos, ut ita dicam, sed minus conspicua atque spectabiles partes, inguina, poplites, talos; sunt vero cuique suae urinae bilesque, si licet, foetentia loca et inamoena visu. Quibus ceterum magis magisque in dies similia fiunt moenia nostra, quae olim magis distingui ab aliis alia solebant. Dinoscitur namque Lutetia ex turri Eiffel, Roma ex Colosseo, Pechinum ex arce interdicta; omnes autem urbes ex suburbiis confunduntur, pares fiunt faecibus et sordibus.
En vacuum caesaraugustanum. Juvenis quidam (cujus nomen mihi aperuerunt, sed oblitus sum) illum monstrum centimanum depinxit. Nescio cur, sed hic angulus urbis semper placuit mihi, etiam nunc mihi placet.
Valete.
0 comentarios