Blogia
Thersites

Pisae

Pisae

Dum vetera cursim photogrammata respicio, hoc in oculos salit, iter ultimum commonens Italicum.  Quam gratum ergo, in ea ipsa memoria!  Et quam jucundus ille dies, quo hanc imaginem Pisanam exceperim!

Hoc in illis parvis oppidis Italicis maxime placet: quod ea rus adhuc cingat, quod ea oculis viatoris inter agros etiam nunc dantur contemplanda!  Sub his nubibus, inter arva talia, gloriosior atque pulchrior Pisana urbs videtur.

Nescio an denique adeam Italiam.

2 comentarios

Nemo Oudeis -

Bis nunc mentionem fecisti de Italia: itaque ne aqua quidem magis liquet quam tua voluntas itineris illuc faciendi. Quidni eas? De regimine nihil est sollicitandum: non enim propter peccata eorum moderatorum debes tu desiderium Italiae et dolorem pati. Eas igitur et vita, cibis, auris atque arvis, hominum cultu, carminibus, vino perfruere!

jlcg -

Pulchritudo quidem Etruriae motus excitat in animo.