Memoria
Quod in illum senectutis vicum (de quo loqueretur poeta hispanus) paulatim ingrediamur, quotidie documentum, proh dolor, habemus. Cum quid ultimam egerim hebdomadem amica percontata esset (feminis afuisse dulce, minutissimam omisisse notitiam amarum est), respondendum mihi fuit illud solitum, nihil, domi mansisse, holera curasse, in cinematographum intrasse mercuri die... Caedes autem tum facta est, cum quaereret: 'Et quam pelliculam vidisti?' 'Quam pelliculam? --aio ea vacua deprehensorum iteratione--. Si vera tibi dico, nullum magnum opus praeteristi, non admodum placuit... Quid pelliculam viderim? Hemm... Paululum expecta, jam jam in memoriam veniet'.
Sed non venit, illa saltem nocte. Nuntium postridie telephonio misi (illud sms apellatum), cum nomen fabulae et casu et repente (ita enim accidere solet) invocatum comparuisset: 'Imago Dorian Gray. Merda!'. 'Tarde --respondit illa-- sed adhuc operatur!' (Illud 'merda' non de pellicula, sed de memoria mea intellegendum est.)
Incommodum nullum magis aegre fero huius arrabal de senectud, quam hoc, quod ad memoriam attingit. Dum libros in ordinem redigerem (veranum munus) duos heri reperiebam intactos Grahamii Green, quos duobus annis emisse memineram post lectam illam 'Substantiam humanam', quae magnam attulerat voluptatem. Gavisus heri sum, duos libros inlectos inveniens, nam aliquam fabulam detectoriam perlustrare placebat. Sed vesperi, cum alteram inciperem, quid?, hoc initium nonne...? Accuratius inspicio, nonnullam in latere rugam cerno: non adeo intacti sunt libri! Paginas volvo, alteram fabulam translego... Brevi, duas legeram. Et nihil, nihil vere memineram.
Ignoscatis quaeso, sed hoc dolet, cum primo accidit.
0 comentarios