Stephanus
Aliquot dies in valle mansi si non reductissima, saltem cui pulcherrimum est, mea sententia, nomen. Juxta vallem Silentii est vetus templum muzarabicum (e paucis quae extant) apostoli Jacobo dicatum. Nescio quid plus cordi sit mihi, locus an aedes.
In latere est sepulcrum quod vocant Sancti Genadii; epitaphium indicat ibidem esse sepultum abbatem Stephanum, per hos versus leoninos:
Clauditur in Christo sub marmore Stefanus isto
abbas egregius moribus eximius,
vir domini verus, rectique tenore severus,
discretus, sapiens, sobrius hac paciens...
Mille annis jam mortuus est quem lapis hic vetus tegit.
0 comentarios