Blogia
Thersites

Iter vernale

Iter vernale

Non, Italiam denique non visitavi.  Galliae nonnullas peragravi civitates et usque ad Rhenum flumen Basiliamque perveni.  In hac urbe nunquam fueram et nunc, etsi me eam novisse affirmare nequeam, saltem eius colores, olores, fremitus silentiaque nonnulla sensi, conciliique ambitus quod se validius quam summum pontificem declaravit, auras quas Erasmus aspiravit, viculos quos Holbenius vel Frobenius ascenderunt.

Alia oppida vidi quae pulcherrima viderentur.

Si vacat mihi, photogrammata nonnulla hic monstrare conabor.

2 comentarios

Thersites -

Nescio. Illam duxeram potius syrena, haud earum avibus similium fabulasque graecas habitantium, sed in caudam piscis desinentium, non raro in caudam duplicem, quas saepissime invenimus, in Hispania saltem vel Gallia, in templis romanicis appellatis... Nonne in anguem desinit illa Melusina? Nuper per rete vidi. Vale.

Nemo Oudeis -

In imagine apposita pertinetne figura illa humana et duas caudas squamosas tenens ad fabulas de Melusina medio aevo narratas?