Aún aprendo
Haud domo, sed ex lyceo haec mitto verba, cum ordinatrum meum fiat inutile (jam viginti dies!) levitate et ignorantia nescio quorum (paululum iratior, fateor, quam soleam scribo). Societatem mutavi telephonicam quae lineam suppeditabat mihi, atque nihil nunc mihi restat, ab illa deserto, nisi hoc sperare, ut nova societas cui fidem (timeo ne frustra) dedi lineam aliquando resarciat ab altera solutam.
Donec dei mihi favebunt, abesse me ex mundo sentio.
Sed hoc hodie in mentem venit, posse mundum convenire non ex sella nostra, in reducto conclavi et aedibus notis occulta, sed ex loco publico in quo plures persaepe horas quam necesse sit manere cogor.
Melius nunc intelligo quid faciant nonnulli collegae (me multo juniores certe) quos ordinatro conglutinatos interdum reperio. Veterem rem esse me sentio, cui alius est labori publico locus, alius domestico muneri. Ceterum, eorum sum qui epistulam scribere nesciant nisi domi, nota charta usi, manibus super notam appositis mensam. Illis invideo, qui legere librum valeant in publica taberna vel fabulam componere inter fremitus catinorum vasorumque.
Sed quotidie discendum. Hodie primum non domo, sed alio ex loco has nugas misi.
3 comentarios
Thersites -
Ceterum domi nunc ago iterum, aliquot post minuta quam novum 'router' ponerem novumque pangerem nexum; quid ea sint nolite ex me quaerere: satis sit quod munus efficiunt suum. Mirum celeritatis incrementum promisum nondum percipio; sed in melius forsan exibimus.
Consilium probo tuum manu scribendi, sed quisquis sibi gerat morem! Vale semper, semperque ament te puellae!
Nemo Oudeis -
Nemo Oudeis -
Spero autem fore ut dei societasque telephonica tibi quam celerrime faveant!.