Desiderium
Totis jam tribus hebdomadibus mihi soli vaco, quod nunquam fecisse videor per multos annos, et a me ipso in hoc munere probatus sum. Ipse me placide fero, quod lenis argui dum tolero, levis possum dum feror. Qualis sim nescio (neutrum opinor), sed laetor quia ferre didici hominem impatientem atque murmurantem.
At nunc peregrinare coepi velle, jam aliquot dies in mentem venit iter, et iter non quodlibet, sed iter italicum. Italiae afficior desiderio.
Non primum accidit mihi. Hoc autem anno, sicut novissimo, Italiam non adibo. Ferraria, Lucca, Patavium, alium in annum exspectate me. Non, non iter faciam ad Italiam donec tam prave, tam corrupte, tam scelerate regeris.
Idem multi senserunt fortasse, quadraginta annis, de natione Hispana, pravo regimine subdita.
Absurdum fortasse. Sed non ibo.
0 comentarios