Ploranda lectio
Librum tandem claudo, quietis, indutiarum cupidus. Sunt lectiones quibus major dolorum quam gaudii proventus fit. Paul Preston, El holocausto español. Cur comparavi? Nescio, nam nihil radicitus novi exspectabam. Sed operae pretium est, nam inventa ac vestigata novissimorum annorum colligit. Nihilominus eum perlegere pejus est quam genuinos ad vivum evelli: abyssum percurrere stultitiae et crudelitatis illorum praetorianorum qui bellicam taedam accederunt, ceterorumque omnium qui cibum igni paraverant attuleruntque.
Hispanum gerere nomen denique pudet, vel puduisset, nisi omnes pariter heredes essemus facinorum cunctorum prioris aevi. Nos, nosmet, et vitam libertati sacrificavimus, et navigia nos ad Americam gubernavimus servorum plena.
Sed vae nobis, quam atrox bellum!
0 comentarios