Dura animadversio
Libellum legens cari mei Caroli Cipolla De educatione et progressu in occidente notitiam accipio mihi (ita dixissem) non unquam auditam. Nam dum raptim (et solito suo acumine) educationem describit antiquorum nostrorum, mentionem facit cujusdam legati quem Augustus dimiserit quia mendum commisisset orthographicum. Obstupui, nam opus Suetoni cui Cipolla alludebat lectum et relectum est a me, qui rem tamen nunc primum legisse professus essem. Ad volumen, quidni, accurri, et ibi, in lxxxviij, haec de Augusto imperatore scribit Tranquillus:
"Nec ego id notarem, nisi mihi mirum videretur tradidisse aliquos, legato eum consulari successorem dedisse ut rudi et indocto, cujus manu 'ixi' pro 'ipsi' scriptum animadverterit".
Quam fragilis memoria, vel quam laxa intentio mea! Anxius non sum quia nonnulla aliquando oblitus sim vel non omnia accurate meminerim, sed quia tot tamque penitus ex hoc vetustiore cerebro excidant.
Ceterum historiola confirmare poterit opinionem cujusdam magistri litterarii, mihi bene noti, cui orthographia non aliud est atque militaris et maximis digna poenis coercitio obligatioque puerorum.
Imago hesterni montis Caji, inter vineta et olivetum, dum ex Darocensi rediremus. Valete.
0 comentarios