Faustus felixque dies
Cras male erit mihi, praesagio. Sororis filia ritu nubet marito. Quod placet, at quales, quam longae erunt caerimoniae! Totus dies, totus erit deperditus. Primum sacra quibus minime credo duas horusculas terent, deinde adeundum est ad illas ’bodas de Camacho’ quae semoto patrabuntur deversorio quo laophoris, sicut novus est mos, gregatim vehemur: clausis erit comedendum bibendum saltandum ad multam noctem...
Urbane, vel paene urbanus ibo, sed... omnia poterant fieri sine me. (Cavetote has querimonias edere foras, quas secreto dico, coram familia beatissimus ego avunculorum!)
Fratrem saltem conveniam qui toto anno afuit.
Duas metuit res mater, quarum altera est cultus cujusdam filii (scilicet ne domum infamet solitis pannis); de prima et capitali suos deprecat deos: ’Moriar sis deus bone, sed post taedas, ne tristes nuptiae sint nepti, avia defuncta!’. Risum vix teneo. Ceterum avia nunc exsultat, cum medicus nescio quibus venenis eam jussisset uti, ad longum tolerandum diem... Hac tota nocte vigilabit anus, fere nepte beatior.
0 comentarios