Blogia
Thersites

Catagraphus

Catagraphus

Neptis sponsusque sunt maritus et uxor.  Qualis fuit dies nuptialis, serenus, apricus, splendidus, tale utinam sit eis ceterum aevum omne.

Qui enim dies!  Herbae circa cunctae movere incipiebant (nam ’movere’ dicunt aragonenses pro pullulando), cerasi mirabiles eorum roseos flores ostendebant.

Qualis etiam nox!  Venus, Juppiter, Mars...  Mmm, quae tria numina, ad matrimonium augurandum!  Omittamus haec.

Soror minor humerale ostendebat Philippinum, id quod hispanice ’mantón de Manila’ appellatum est, opus egregium et vetustum (cui centum esse anni dicuntur) ab amica commodatum, ita rebus mille portentosis pictum ut longum temporis spatium adhiberetur ad contemplationem.

Ego numquam tale videram, tot animalibus et hominibus in uno agitantibus panno!

0 comentarios