Myopia
Domum sub vesperum regrediens, memorare conabar ubi altera reliquissem perspicilla... Sine eorum auxilio legere adhuc possum, at post nonnullas minutas oculi pruriunt, lacrimis inundant... Quod cum ferre nollem, binaque perspicilla ideo paravissem, anxius nunc ago propterea quod alterum jam quintum vel sextum diem non invenio... Si hoc quod restat perdidero...!
Ceterum, si legendum vel scribendum mihi non foret, perspicillis non egerem. Quid enim? Nonne satis video quod videre velim? Etenim oculis nudis per urbem ambulo, huc illuc aciem volvens ad illas expositas merces, illam roseam nubem, illos pulcherrimos oculos... Nonne in hesterna cena satis vultus amicorum oculis perlegere valui? Quid ultra? Semper mihi esse visum perfectum putavi. Serio dico. Quid perfectum est, nisi quod satis est tibi? Ex Socrate de naribus quaerite. Ophthalmologi autem, crudele genus, quot injurias in me jaciebant! Myops! Astigmata! Presbyta! O quam urbani homines. Illi enim visum perfectum esse non existimant nisi in maximo acumine. Re vera? Re vera est visus totus in acumine?
Verum est, pejores oculos habeo quam Trojam obsidens. Sed hoc est quod magis miror: quod, nisi in quem titulum vel in quam avem intuendum est, nihil visus perdidisse sentio. Non est mirum? Sensum deteriorem habere, nec id sensibus percipere posse, sed solo nisu conscientiae... Anus quaedam narrabatur esse munditiei amantissima sed, oculis invalidis ad proxima tantum valentibus, domus ejus sordida videri pleraque, nisi fascia perpolita quae domum percurrebat circum eandem scilicet altitudinem atque caput illius mundissimae dominae! Si de mentibus est idem ac de sensibus praedicandum, omnes forsan dementes simus, nec unquam sciemus!
P.S. Commentarium Elvirae ad diem XXIIII nunc primum lego. Ignoscas me, Elvira. Tibi de libris plane consentio, etiam de capitibus et aliis consentiremus. Denuo amicissime te saluto.
0 comentarios