Blogia
Thersites

Mansuetus fur

Heri Pastrix de corruptelis in suo diario querebatur.  Hispani periculum adimus ne summa praemia in hac re quidem obtineamus.  Acta Hispaniarum diurna rursus querimoniis ad nauseam implentur de corruptelis ab aedilibus patratis, agros ad aedificandum (quod Itali appunto nisi fallor edilizia vocant) praeter legem permittendo per ambitum.  Haec hodie, cum electiones immineant.  Cras, electionibus peractis, ex iisdem actis diurnis (ideoque ex natione omni) corruptela mirum in modum evanescet.  Nihil hac, nihil illac.  Ubi est palumbulus?  O miraculum!

'Generalissimo' mortuo post quadraginta tyrannidis annos, necesse fuit, in populo ad electiones et ad partes politicas minime adsueto, leges ferre quibus eaedem partes, debiles adhuc, firmarentur: ita in Hispania cives, exempli gratia, adhuc hodie, cum eligendum est, non capita singula, sed catalogos habent eligendos politicarum partium.  Necesse fuit, et fuit.

Triginta autem post annos, jam necesse non est.  Hoc tempore partes non debiles, sed nimis fortes sunt.  Et senatus, municipia, plena sunt electis sine anima, ignorantissimo quoque eodemque ignotissimo ad administrandum arcessito, beluis mutis et mansuetis, in oboediendo tantum expertis.  Leges electionum mature mutandae sunt.  Quae partes id postulant?  Nullae nimirum.  Sed hoc dico: nisi in legum electionum mutatione, nulla est nobis fiducia habenda his quidem partibus.  Cives nunc homines eligere volumus, non catalogos horum illorum colorum.  Partes politicae nimiam contra cives potentiam post tyranni decessum obtentam jam jam amittere debent.

1 comentario

Elvira -

Recte ut soles, mihi videtur, de statu nostro civili iudicas.
Mhi et plus quam tot corruptionum quae ad nauseam iam me ferunt, magis me turbat stultisima renovatio belli civilis quod ante longum tempus iam oblitum credebatur et nunc iterum implet et acta diunaria commemorationum illorum qui mortui fuerunt in tam tristi tempore et vitae politicae.Et quam maxime timeo vim stultissimorum asinorum qui se praedicantes homines factionis laevae pro "nationalismis"-veniam, verbum non habeo- pugnant.

Si bene olim aliquid intellexi, in animo quibus in laeva politicam agunt esse debet fraternitatem omnium hominum, nullo modo segregationem.
praeterea, estne aliquid motus "nationalista" -de antiquioribus dico, non de ceteris qui aemulationis causa (ecce altera stultitia magna) continuo surgunt- cuius radices non in fascismum mergant?
heus, tales res maxime irata me faciunt.
PD: cur denuo me salutas? non bene intellego.
De quo perfectum sit, potius protagoricum quam socraticum te invenio- re vera Socrates bonus sophista fuit quamquam sine stipendio. et sicut illi-Protagorae dico, tibi assentior.