Blogia
Thersites

Acta errata

Aliquid nunc scribam, cum velim quotidie aliquid scribere, sed male nunc est mihi: tempus tritum habeo in quo labore censetis?  Scilicet claves quaerendo perspicillaque, quae omnino quo locorum dejecissem ignorabam.  Inveni denique, cum vix horam dimidiam reliquam habeo.  Gratus Segismundo Freud paribus periculis sum, per quem non diabolo cuidam, nec spiritui, nec fortunae tribuenda culpa est horum actorum erratorum, sed mihi uni inepto stupido mente capto.  Et dubium nihil est quod ipse recondere illa voluissem, quia jam tertium diem claves instanter occulto (claves domus meae habent vicini mei, sed pudet die quoque rogare), et adeo occulto ut nemo vir (feminae enim omnia celeriter perspiciunt) invenire posset.  Macte, Segismunde!

Ceterum jam egere incipiebam commentariis amicorum, cum Pastrix et Nemo nudius tertius gratissimis suis hunc diarium decoraverunt.  Gratias eis quoque agere fervidas volo.  Cum his enim paginis nec dives sit sermo nec opulentae cogitationes, quid nisi amicitia erunt adeundae?  Gratias ago, Pastrix, Nemo amici!

Amicus Nemo (ad cuius diarium adeo fere quotidie, sed ei minus etiam quam mihi temporis vacat) etiam lucide notat esse in nobilitate omni aliquid ridiculae alienationis, quod multa suggerit: aliquid vere commune est in caerimoniis et in risu, quod non plane intelligo.  Qua de re, tum audacior cum ignorantior, quaedam de illis jam pridem scribere machinabar...  Macte, Thersita!

3 comentarios

Thersites -

Quam gratum domum regredi (Caesaraugustae hodie afui) et amicam novam invenire! Amicam enim, quidni?, duco esse Elviram (quam dulce nomen, veterem Castillam redolens, cum Campidoctoris alterae filiae esset) vel Oudemia si malis (nunc Graecum, ut meum). Verba tua mihi etiam gratiora sunt, Elvira, quia prima lectrix es, nisi fallor, quae in hoc diario scribat. Ceterum amor adeo fortis est, ut vigeat etiam ex invisibilitate...

Nemo -

Gratias in vicem tibi ago, o eloquens Thersita. Verum est adagium tuum, "feminae enim omnia celeriter perspiciunt."

At omnino non possum intellegere quamobrem tua hospes nova Elvira dicat se inurbane gerere, quod certe falsum est at haud clare perspectum. Re vera, Elvira (vel "Oudemia") pulchre scribit.

Elvira -

optimum est gratum in amicos esse.
Inter tales sane non sum-immo etiam, ex condicione invisibili mea vereor ut unquam ero-at confitendum mihi est ut sat molestum fit certiorem me facere de tali condicione.
De hoc puto ut aptius mihi esset nomen Nemo quam amico tuo. Quia iam ille utitur, censeo ut non malum esset in posterum ad navigandum in virtualitate "Oudemía" esse -praeterea, magis femininum est, nonne?
veniam da quia scio me malum hospitem esse quia tam inurbane me gero-ad rem, forsan nec iam hospes ero post epistulam (vel quia ipsa non audebo ad pluries huc venire vel quia molesta tibi, non sine causa sane, fiam posthac)
quid dicam? habui diem erratum et epistulam erratam scribo. Iterum veniam