Blogia
Thersites

Lassitudo

Cum Francisca ceno in taberna qua solemus: ova cum solanis frictis et jecore anserino recenti, foris perusto et fragis dulcibus comitato.  Septem convenire decretum erat, quinque autem aliis detenti afuerunt.  Bonam cenam perdiderunt, optimumque vinum rubrum.

Francisca nova carmina per citharam canenda e Lutetia attulit.  Queritur quia digiti non tam facile extendi sinunt.

Equidem optime cenavi, sed nunc adeo fessus sum...  Franciscam canentem maxima audirem voluptate...

2 comentarios

Thersites -

Sed intus cenavimus, o Nemo bone, quid putabas? Intus, carbone vel petroleo nescio, sed bene calefacti. Etiam in hac aprica natione per duos tresve menses non est exeundum!

Nemo Oudeis -

Cum iterum possim foris in craticula cibos subassare, maximopere gaudebo. Perplacebit enim sub divo cenare, sed caelum nobis duos tresve menses haud aptum erit. Mea igitur causa quaeso fruamini aliam cenam tam pulchram!