Blogia
Thersites

Napolusconi

At quid accidit in Italia?  O Italia, altera mea patria, quot quamque obscaena sub caelo tuo quotidie acciderunt?

Olim in Italia habitare somniabam.  Etsi nunquam serio conarer, placebat mihi praevidere quam in urbem sedes meas translaturus essem: Senam, pretiosissimam et musicam urbem; Luccam, amoenam dulcedinem; Ferrariam, latericiam elegantiam; Ravennam, auream saeculorum caliginem...  Nullum inveniebam populum magis laetantem quam Italum atque vivendi sapientiorem...

Quae autem notitiae, proh dolor, ex Italia adveniunt!  Non factiones modo atque piratarum greges, non modo ecclesia catholica patrem dolentem persequens, nunc etiam stultus ille, ille a populo italico bis electus!

O popule qui contra columnam infamem rebellasti, ubi nunc es?

4 comentarios

Thersites -

Aliquando populo Italico ridere de administris suspicatus sum placere, qua de causa ita illos seligere. Consentio vobis, sed utinam Augustus falsus erit. Salve, Amadigi, italus atque amicus!

Nemo Oudeis -

Rectores tamquam folia mutantur; Italia tamen permansit, permanet, permanebit. Unus enim est regulus inhonestus; gaudia illius terrae multa et magna et honesta.

Amadigi -

Infandum, Thersites, iubes renovare dolorem.
Italus quidam natione non moribus

augustbecker -

Ubi est populus italicus?

Ante televisorem (fundus Napolusconi)