Memorem esse oportet
Hos funerales dies multos inveni quos jam pridem non videbam. Quos inter amicorum erat par quod convenire nequeo sine memoria casus facetissimi post eorum nuptias vulgati. Tunc nondum erat mos, postea institutus, ut sponsi donarentur per catalogum, immo quisque necessarius, affinis, consanguineus suum donum parabat pro captu suo et sine cuiusvis venia. Mariti uxoresque sic periclitabantur quidquid foret donari, nunc pulchra nunc turpia. Quod certe accidit his cum amita Rosa, femina multos jam annos nata cuius nomen unum risui erat omnibus consanguineis, adeo famam pessimam assecuta erat insolentiae insaniaeque. Vidua pecuniosa, Operi Dei (catholicae institutioni) dedita, hos amicos donavit duabus lampadibus earum quae apud lectum in nocturnis mensulis apponi solent. Lampades opus erant locuples, idemque foedissimum: earum corpori, petra scalpto viridi, addebatur cuculla quae imaginem fingebat omnem fungi cuiusdam singularis; at simul cuculla facta erat vitris diversicoloris, argento adhaesis, ut memoriam traheret ad cathedrales illas gothicas vel ad visigothicos thesauros.
'Quid hoc agemus apparatu?' Gratiis maximis amitae Rosae actis, juvenes in summo scrinii id operis condere decreverunt. 'Cum amita domum venerit visendam, jam lampades eius honori tempore apponemus in loco.' Quod opinione celerius factum est. 'Cito, lampades, amita Rosa subest in via!' Per interphonum (quo cubicula cum via communicantur) amita Rosa se subituram, jamjam adesse certiores fecerat. Advolare tunc, sellam sumere, ex summo scrinio lampades rapere, in mensulis collocare, alteras lampades, ne plus temporis tereretur, sub lectum abscondere. In hoc campana sonat. Suspirant!
Urbane utrimque se gesserunt. Anus lautam domum, supellectilem, theanam potionem et offam dulcem, omnia denique laudavit. Juvenes ceteram domum amitae Rosae monstrarunt. 'En habe cubiculum!' Et, ut amitae lampades splendeant, sponsus clavem luminis movet: lux tunc facta est, subter lectum!
Mendacem memorem esse oportet! Multa bona sunt pari illi amicorum, sed cum necessarius quisque semper in eos conveniendo subrideat, idem omnes memorare suspicor, scilicet lampadum fabulam percelebrem!
0 comentarios