Iter
Annis vesania cumulatur. Iter Atheniense quod moliebar lapsum est. Veteri amicae hoc narrabam cum 'Cur ergo' ait 'mecum non in Maurocum venis?'
Itinera facere mihi cordi est. Sed raro longiora, quia pulchrum hoc iter duco, quod non modo in fine, sed etiam in tota via frui potest. Eo ipso autocinetum, ferroviam malo quam aeroplanum, cum tempus et via tanto mihi placeant quanto urbs ultima quam scopum selegi.
'Aeroplanum Caesaraugustae conscendimus: hora una et dimidia, jam in Mauroco sumus. Quid tibi videtur?'
Maurocanum regnum. Omnes de eorum mirabiliis portendunt. Sed nunquam eo ire cogitaveram. Cur? Non quia Mauri, quia musulmani. Nusquam puto inveniri posse nec plures sapientes nec stultorum minorem numerum. Sed me retroegit quod apellatur 'folklore', 'color localis'. Et Maurocum plenum esse ratus sum populari vita, localibus coloribus.
Annui. Nonne vesania cumulatur annis?
--------
Forte legi commentarium Pastricis ad imaginem Graeci nummi, quem commentarium antea (nescio cur) non videram. Pastrix enim quaerit cur in nummo AQE per epsilon legatur cum per eta scriptum rectius videretur. Si quid ex libris intellexi quos de Graecis typis nuper depastus sum (causam alias explicabo, non parum et facetam et Hispanam) litterae quibus Athenienses aureo Periclis saeculo utebantur non eaedem erant ac postea fuerunt et nunc sunt: hae enim quibus nunc utimur alfabeti sunt Milesii, qui psiloticam dialectum notaturus signo aspirationis carebat ideoque litteram H ('ha': consonantem aspirantem in phoeniceo pristino alefatu) ad notationem 'e' longae adhibere potuit. Brevius dictum: alfabeti Graeci plerumque differentiam inter 'e' brevem et longam non notabant (ceterum ut Latinus), quos inter Atheniensis usque ad admissionem in usum alfabeti Milesii, quae publice Athenis facta est sub archonte Euclide 'tois ton Ionion grammasin' anno CCCCIV a.Ch.n. circa. (Obiter inveni perprolixum et discipulis difficillimum systema accentuum quo nunc Graecis litteris utimur non classicum esse, sed byzantinum, hoc est medioaevale. Ma ton kyna!)
4 comentarios
Pastrix -
Pastrix -
Vale...
Thersites -
Nemo -