Blogia
Thersites

Primulae

Primulae

Domum regredior domique novum invenio mensem furtim ingressum.  Februarius, mensis novus, lotionis tempus...

Nulli rerum istarum credo.  Novumne esse tempus putem, vitia somniem lui, incipientem semper me haberi fingam, spe candide falsus?

Sed vivendum est.  Quid aliter, queri, plangere, flere?

Rideamus ergo, canamus, flores ruri colligamus quibus aedes ornemus nostras.  At cum rerum amatori Thersitae pravum videatur flores gramine avelli, hos tantum pingam.

En ergo primulas quas heri juxta mare cantabricum reperiebam.  Primulae certe appellatae sunt a Linnaeo.  Quo potius nomine Cicero vocasset?  Nescio.  Eo autem deminutivo nomine gaudeo.  Nonne enim januario mense floruerunt, fere inter nives?  Nonne amygdalorum tempus, florum celerrimorum, anteceperunt?

Ceterum scio cur aerumnosum evadat scribere.  Avarior in dies fio mearum horarum.  Sed etiam cur scribere velim mihi liquet.  Melior fieri cupio, tacitusque non assequar.  Loquere, disce si potes.  Id demum vivere est.

0 comentarios