Blogia
Thersites

Tres adhuc dies

Gratias ago maximas amicis qui insulsa verba desiderare mea fantur. Etiam tu, mi catule, recte me mones ad pueritiam regressum, nam si senio confecti alteram iniisse dicuntur infantiam, quid aliud de me sperandum, cum jam MMMCCLIV annos sim natus. Ceterum ipse penetrare tendo cur nunc praesertim adeo molestum sit surgere, ad bibliothecam adire, aliquot lineas mediocri doctrina exarare. Quod bibliotheca frigidissima sit non est in causa, eadem namque fuerat triginta abhinc diebus. Neque quod levi gravedine affectus sim priore hebdomade, cum alias sub frebriculis scripserim. Quod nihil nisi vacuas ediderim nugas? Quod menda multa in paginis invenerim meis? Sed quando haec vel talia obstiterunt quin scriberem?

Februario mense ad ceras et stilum redire spero. Hoc dicere volebam, nam abeo nunc cum aliquot amicis, in pulcherrimo palatio biduo laete victuris, diem celebraturis natalem cujusdam nostrum. Vae nobis, quibus jam quincuagesimum annum omnibus vale dicendum fuit! Ipsi Thersitae paucis diebus complendus est annus MMMCCLV. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Recte habes, Icosinate mi. Sed ego, non aliter ac omnes quos certus sum bello adfuisse, nunquam pila mississe memini, ne lapidem quidem. Faber tantum fui, nisi memoria fallit me...

Icosinatus -

Amice Thersita,

Melius est hodie cum amicis pilam in murum jacere quam pilum in hostem, ut abhinc MMMCC annos, ante Troiae moenia fecisti.

Vale