Palmiludium
Piger maneo. Sed iterum me ipsum illud monere debeo, quod quotidie scribere decreveram ad melius discendum latinum sermonem. Age ergo, Thersita, quidquid vis, sed labora.
De temperie omittam. Quid hodie egi? Nihil memoria dignum. De docentia etiam silebo. Discipuli optimi sunt homines sed labiliore sunt memoria quam piscis illa, Doris vel nescio quid simile, puerilis pelliculae. Oiane... Sed taciturum te dixisti. Tace ergo, Thersita.
Quid ergo? Num narrabo quo ardore pila pugnavi? Ego enim et comes cum duabus puellis pilam in murum jecimus, 'jeu de paume' dictum esse puto Francogallis, nisi 'de pomme' potius dici debet. Quid? Bis nos victores, bis illae victrices, anceps fuit pugna. Sed Thersites fessus est: vix potest levare pedem. Saltem digitis adhuc uti potest.
3 comentarios
catulo -
Sandra -
Noli tacere, amice, noli silere, mihi quoque placent litteras Latinas tuas semper legere.
Nemo Oudeis -