De nostro latino
Cara nobis doctaque amica improbat quod parum ciceroniane loquamur (nam illud quod redarguimus subridens despicit, nequire nos). Sed dum cum illa ageremus, coacti sumus asserere nos, etiam si possemus, nullo modo ciceroniane loquuturos. Aliud enim aestimamus de lingua et de expressione.
In omni sermone distinxerunt philologi aliud esse structuram vel signorum systema, aliud normam vel cujusdam humani gregis consuetudinem loquendi, aliud denique usum vel particularem linguae actionem.
[Pulchrum exordium. Sed quo pergebat? Decem similia vel doudecim principia invenio olim adumbrata (sententiae supernae erant anni mmxiv). Sed absolvam celeriter (haec addo augusto mmxvii): videbitis.]
Quoquo sit modo, minime possum ciceroniane loqui vel dictare, cum Cicero non sim. Sed ultra. Nolo esse Ciceronem. Is volo esse qui sum, Thersites. Et latine scribo cum scribere possem grisonice vel theudisce: quia volo. Nullius est mihi momenti vel quo vel quali scribam idiomate: mihi satis est ut intellegar.
Nulliusne dixi momenti? Mentior. Rectius malo quam prave.
Sed nihil mihi cum ciceronianis, cum puricolentibus, cum cruscantivoris. Si minus verba vultis nova, expensis fit vestris. Fruar ego et quibus Cicero splenduit verbis, et quibus usi sunt tot eloquentes auctores et auctrices saeculis ceteris.
0 comentarios