Blogia
Thersites

Fuga

Dies vale dicendi.  Vale, vale, valeas in septembrem.  Quid ages per tempus vernum?  Quid?  Num in Novum Eboracum facies iter?  Vah, vah!

Fusius cum Ignatio J. colloquor.  Hunc ait sibi fuisse pessimum omnis aetatis annum.  Non imprimis quia accusatus sit ab insanis quibusdam saevitiae in puellam (quae puella, sicut jam narraveram mense hoc, deprehensa est in fraudando): illud, ait, fuit culmen tantum...  Et nonnulla docet de quibus nihil sciebam.  Stupeo, sed verbis collegae fido, nam eum novi mentis compotem.  Hoc maxime stupeo, quod illae fabulae me latuissent magna pars: vere hunc non habito mundum...

Convenio deinde veterem amicam, Trinitatem, rude jam donatam: in lyceum jam non reddet nisi voluptate.  Estis, ait, altera mihi familia...  Frangitur ejus vox: vera dicit.

Senectam fugiens in globum incido juniorum.  Ecce cara Sandra, quae discipula fuit mea aliquot annis: litteras hodie et sermonem hispanicum profitetur in eodem lyceo ubi didicerat.  Trigesimum et secundum vel tertium agit annum hilaritate et industria plenum.  Sandram praediligo: gaudeo cum obvius ei forte factus sum multo mane, nam risus ejus audire, certos sicut solis ortus, est quasi bonum biberes vinum...

Sandra, etiam nunc, ridet.  Gaudii causa est, ait, quod concessus est ei locus ad nescio quid studendum, in Cypro, mense sextili proximo...

--Cyprus! --aio.

--Cyprus!  Credere potes?  Insula est in medio mari.  Quaerenda mihi fuit in atlante...  Illic est, abhinc longe, inter Turciam et Africam...

Sandram quis non amaret?  Laetitiam semper affert, atque est etiam nunc tam discipula!

0 comentarios