La Boquería
Multos jam dies imaginem huic blogo addere omitto. Jam satis est. Nam iter barcinonensi, etsi udum imbribus fuit (qua de causa pauca et tristia photogrammata feci), nonnulla oculis gratissima obtulit. Barcino enim est inter pulcherrimas civitates nostri maris. Forum mercium ditissimum 'La Boquería' appellatum jacet apud lata via 'Las Ramblas'. Videte quam versicolorem apparatum holitorium.
Ad cenam amicorum abeo, valete vos etiam, retiales amici!
2 comentarios
Thersites -
Sandra Ramos -
Sciebasne, carissime amice, hanc urbem poeta quidam haud inepte « Ioue genitam » appellauisse? propterea quod coniunctus ei sit altissimus atque concussu maris praeruptus mons Iouis dictus.
Vtinam hac aestate possim adire Barcinonem ut permisceam huius urbis benigniore sale marino gaditana acrimoniam et meam melancholiam temperem.