Blogia
Thersites

Errorem corrigo

Litteris nuper missis amicus Ricardus monet erravisse me Jovem in Leone collocantem, quod feceram pridie Kalendis proximis. Non ergo Juppiter, sed Venus ejus filia lumbos ferae mulcet. Longius a sole visum erat mihi sidus quam ut Luciferum putarem. Magis autem Ricardo fido quam mihi: sed, ubinam jacet Juppiter?

Hodie legi novum decretum quo disciplinae novi nostri Baccalauri definiuntur (si hoc dici potest de nebulosa prosa ministeriali). Hic invenire potes: http://www.boe.es/boe/dias/2007/11/06/pdfs/A45381-45477.pdf. Novam disciplinam offendi 'scientias ad orbem hodiernum aptas', horribile (melius dicam) monstrum et centonem ex ADN fabricatum cum cura silvarum commixtum et paucitate petrolei et alimentorum ratione nescioque quot pluribus fatuis nugis. Pergunt illi vesani: nihil verae scientiae manebit adulescentulis nostris si ipsi manserint in administratione docentiae. Equidem nihil addam: sum in maerore. Valete.

2 comentarios

Thersites -

Inventio laborum: en res vere utensilis! Cui contra utilitati Graecum vel Latinum? Haec est summa paedagogicae stoliditatis.
Valde placet de te legere, o diu desiderate Bruxellensis!
Ceterum, ignoscatis mihi pro 'silvium' ceterisque mendis: sunt aetatis plus tribus milibus...

Reginaldus -

Simulacra scientiae in Francogallia humanitatibus item minantur. Nunc in Universitatibus "Licentiae pluridisciplinariae" studeri potest. Quibus ex rebus constat illud monstrum nisi ex levi gustatione? In collegiis vero linguae antiquae cum "inventione laborum" concurrunt: discipuli utrique disciplinae studere nequeunt. Nonne est illud exemplum conspicuum quo paedagogia demagogia coeunt? Vale.