Lusus
Ricardus apud me fuit. Secum attulit parvum gyroscopium. Re vera nescio utrum melius vocandum sit gyroscopum vel gyroscopium an potius gyrostatum. Est, in summam, rota quae celerrime volvere fune cogi potest, turbinis modo, circum axem qui rursus vertitur secundum alterum perpendicularem axem. Olim de illo collocuti eramus, de planetarum orbibus tractantes, promiseratque ille monstrare gyrostatum illud, pulchrum exemplar ad angulare momentum examinandum. Ricardus magister est fabrum electronicum vel doctor machinarius, caput quadratum, ut ait ipse, sed mihi valde placet quod pluribus aliisque intendit quam solis machinis, historiae rebusque variis. Scientia est ei res jucunda, cui operae praetium est studere, et cum multa physica et mathematica sciat, immodice fruor iterum audiens illa pulchra verba (verba saltem cum paululum ultra intelligam), magnitudines scalares, vectores, radianes...
Sed quam mirum fabrefactum, gyroscopum illud! Si satis virium fune traxisses, quot acrobatica, quae contra opinionem aequilibria! Et si manu sustinueris, eam vim omnem quam pridem bracchio impresseris quanto vigore nunc reddit, etsi miraculose suspensum in aere!
Gratiae Ricardo etiam hoc sunt habendae, quod jam in ordinatrum depromere potui (ex www.stellarium.org/es/) unde potero abhinc scire utrum Veneri an Iovi rugiat leo. Valete.
2 comentarios
Thersites -
Javier Moreno -
Me interesan mucho los términos latinos matemáticos. Si saben de alguna web o documento que trate del tema, agradecería muchísimo me informasen.