Blogia
Thersites

Chevallier

Putabam esse 'beaujolais' quoddam vinum mediocre vel potius 'vinum novum', sed amicus Josephus ignorantiam castigat meam: regio quaedam est, non procul Lugduno, unde vinum certe demanat dignum quod bibatur.  'Nunquam legisti Clochemerle?'  'Clochemerle ain?  Quid istud?'  Josephus surgit (sedemus enim domi Josephi, in pulcherrima ejus bibliotheca, ex cujus fenestris mons Cajus conspici potest jam multa nive dealbatus) reditque cum libro:  'Tolle, lege: tibi placebit, certus sum'.

Libri frons turrem monstrat campanariam hilare depictam (more nubeculatorum), et vallo cinctam et a nonnullis civibus; dinoscere possumus matrem cum filio, hominem politicum, sacerdotem catholicum; duo viri, vallo tecti, ad turrem mingunt.  Librum manu tenens dubito: nasum Josephi ad lectiones nondum bene novi, atque metuo ne quicquam sit Don Camillo simile (olim Guareschi taedebat me).  Sed cum opus festivum videatur, quidni?  Librum aufero legendum.

Nunc amicissimus fio Gabrielis Chevallier fabulae 'Clochemerle' auctoris.  Quam suavis lectio!  Longe abest, haec merularum turris, Troia vel Carthagine, nullus ibi est Atrida aut Helena, sed quam placide legitur pictura medici Mouraille, quam dulce est imaginari feminam illam, Judith Toumignon!  Personae non rotundae sunt, sed potius planiores, typi vel figurae immobiles: verba autem Chevallier scatent suavissima, auctoris oculi lente volitant, amore pleni, circum valles illos reductos, illos contemplantes homines ridiculos... sicut homines omnes...

Jam ter quaterve risi: quid ultra petam?

1 comentario

Icosinatus -

Jucundum est nonnumquam de rebus ridiculis ridere. Illa notissima fabula(apud Francogallos) a mente ingeniosa auctoris Chevallier orta est. Ego tamen eventum verum similem -- certe non tam ridiculum -- novi. In pago majorum meorum accidit. Aediles inter se dimicaverunt pro vel contra latrinae aedificationem in medio plateae pagi. Denique illius clari monumenti aedificationem inceperunt... Nunquam tamen eam perfecerunt. Saepe veritas fabulam fictam vincit.