Blogia
Thersites

Ammianus Marcellinus

Ammianus Marcellinus

Circa duodeviginti abhinc annis Matriti pulchram novamque editionem emi Historiarum Ammiani Marcellini, bilinguem factam a Wolfgango Seyfart Berolinensi domui editrici 'Akademie'. Tunc sine ordine hunc vel illum operis librum inceptavi sed, ut accidere solet, nec indocto mihi facile fuit orationem Marcellini penetrare, nec lectioni satis continuae vacavi. Procul autem negotiis his saturnalibus, cum nuper edito ejusdem operis volumini me contulissem, tot mendosa, tot corrupta, tot abstrusa repperi ut novam, quamquam hispano sermone, reliquerim, veterem latinam germanicam quaesiverim relegendam: nunc meliore, di immortales, quam antea exitu. Cum me minus stupidum fieri verisimile non sit, legendi commoditatem huic novae latine scribendi consuetudini summo cum gaudio tribuo, eidem me voveo majore etiam alacritate atque conatu.

Aliquot locos dum legerem huic blogio excepi, ad minuendos scilicet et labores meos et cruciatus legentium. En locus quarti et decimi libri ubi historicus syrus de Roma deque corruptibus urbis moribus, ut mos est latinis scriptoribus rerum, queritur solito planctu:

[6, 18] "Quod cum ita sit, paucae domus, studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocabili sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. Denique pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et, bibliothecis sepulchrorum ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes, tibiaeque, et histrionici gestus instrumenta non levia."

Memini comicarum Asterigis fabularum, quarum in quadam nonnullos decadentes crassosque senatores comparent vina bibentes musicenque audientes dum canerent: "Decadamus! Decadamus!" Sed satis.

Hodie primum vidi parvula Sophiam. Videte quam bene ploret, somno vexata, secundo aetatis mense. Valete.

0 comentarios