Ficta feles fidelis
Hos festivos elegos ad me mittit amicus Xaverius sibi rursus ab alio missos italo professore; quibus, apparet, ornatur sepulcrum feli dicatum vel cattae Francisci Petrarcae poetae:
Etruscus gemino vates exarsit amore:
maximus ignis ego, Laura secundus erat.
Quid rides? Divinae illam si gratia formae,
me dignam eximio fecit amante fides;
si numeros geniumque sacris dedit illa libellis,
causa ego ne saevis muribus esca forent.
Arcebam sacro vivens a limine mures,
ne domini exitio scripta diserta darent;
incutio trepidis eadem defuncta pavorem
et viget exanimi in corpore prisca fides.
Quod magis ridiculum est, felis illius cadaver omnibus est visibile, gabbarum modo, sed positum illic fuit saeculo XVIII quo re vera vixit animal.
Fallacia haec saltem jocosa fuit.
2 comentarios
Thersites -
Ludovicus -
http://www.cce.ufsc.br/~nupill/literatura/BT2803039.html
Vale semper.