Blogia
Thersites

Germani per italos

Caesaraugustae, auditorium Mozart nomine, symphoniam heri canebat grex Il giardino armonico.  Sophos.  Triginta itali musici germanica opera interpretabantur: Francisci Josephi Haydn symphoniam 44; Caroli Philippi Emmanuelis Bach symphoniam in fa W 183/3; nonnullas Wolfgangi Mozart arias quas inter duas bellissimas ex opera Clementia Titi, et praeludium Mithridatis regis Ponti.

Adfui amicae gratia quae nunc in Peruvia absens tesseram suam mihi commodavit.

Auditorium, gregem musicum, plebem in cavea contemplanti, venit in mentem quantum mutatae sint Caesaraugusta et ejus philomusicae turbae ab illis quae triginta ante annos conspici possent.  Magnum et egregium habemus auditorium, urbi cuicumque invidiam.  Plures sumus et, satis patet, multo ditiores, etiam paululum lautiores.  Alicui etiam curae est ne non omnino mos pereat, pectoris gargarismatibus mondandi dum suavissimum sonat cantum.  In malam crucem...!

Sed adhuc nihil aliud est haec urbs atque parvus vicus: hinc et hinc, noti passim vultus.  Inter eos carissimi Ferdinandi Serón, quem multos jam annos non conveniebam.  Oculi micant juveniles in eroso corpore...; etiam illi duae sunt filiae, adulta aetate...

0 comentarios