Blogia
Thersites

Commentarii de sale

Amicus Pepito, caesaraugustanus bibliopola (librariae Antigonae), jam libros dedit quos mandaveram. Domi ergo habeo tria volumina de sale a Sandra Ramos edita. (’Quo is, tot cum libris, o fili; nihil est tibi remedio!’, dixit mane mater, quam visi, intranti cum tanta librorum sarcina; ’Minime, mamma’, respondi, ’non multi, sed unus tantum liber est’.)

In tribus enim viridibus voluminibus opus ’Commentarii de sale’ a Bernardino Gomesio Miedes conditum et intitulatum legi potest et integrum latine et per pulchram, quantum legi, castellanam interpretationem.

Oculis prologos et prooemia percurri translegens, quia vacare eis male potero ante mensem circiter.  Gustatio non injucunda fuit, nisi quod episcopum Albarrasinensem pluris facere repperio Ciceronianum videri quam liquide intelligi.  Sed de hoc alio die.  Nam abeo ad solitam cenam dierum martis, quae cras fieri non poterit.  Valete.

4 comentarios

Sandra Ramos -

Salue, amice Thersite. Excusatam denuo me habeas si mea responsa ualde tarda sunt, sed domi non fuit his diebus et hodie uidi tuum commentarium de "Commentariis de sale". Gratias plurimas tibi. Spero fore e imo corde ut tibi placeant salsa et Ciceroniana uerba Gomesii Miedis.
Vale plurimum.

Thersites -

Sermo salsi hominis numquam, care Nemo, insulsus esse potest. Probo autem Ciceronis lectionem tuam, modo ne nimis in uberrimi auctoris imitationem incumbere videare.

Tibi gratias plurimas ago, frater Ludovice, quia nullum verbum jesuitae vestri Antonii Vieira, quantum recordor, legeram, nec forsan de me legissem, nisi per te. Sed cum eo voluptatis hunc de sale legissem, plura deinde petam, dulci praesertim lusitano idiomate. ('Leme': hoc verbum oblitus eram.) Sandrae quoque nostrae legere placebit hanc jucundam enarrationem, piscibus factam, dicti illius evangelii 'Vos estis sal terrae'...

Ludovicus -

De sale, jam dicebat António Vieira noster (1608-1697):

http://virtualbooks.terra.com.br/freebook/port/Sermao_de_Santo_Antonio.htm

Vale quam optime.

Nemo -

Die Veneris tam fortunatus eram ut possem octo libros ex illorum qui in usum Delphini esse dicebantur (sed illi potius Londini impressi saeculo undevicesimo quam antiquiores Lutetiae editi) pretio emere minimo, et unum tomum accepi gratis. E quibus duo volumina sunt Ciceronis Rhetoricae, quos primos legere nunc in animo habeo, quo minus frigidum, insulsum, taediosum genus meum scribendi esse videatur.