Theoria
Casu in Varronis sexto de Lingua Latina haec verba lego: "Tempus a bruma ad brumam dum sol redit vocatur annus, quod ut parvi circuli anuli, sic magni dicebantur circites ani, unde annus". Quibus verbis recordor me ipsum olim hoc tale cogitavisse. Tunc quidem parvam, domesticam theoriam elaboraram, cui theoriae, in animo conditae nomine ’bifurco morphologico’, illud placebat, ut quaedam vocabula, certo sermonis puncto, casu vel consulto paululum uno sono ita immutari inciperent eo eventu, ut pro una duo fierent, utrumque serviens ad suum peculiare sensum.
Huic tunc phantasiae id vocabulorum par (ânus/annus) tribueram, credens fieri posse ut antiquus circitis sensus (ânus) sufficeret ad intellegendum qua metaphorica via ad significationem orbis temporalis adhiberetur ut deinde, paululum immutato verbo, alia nova (annus) nasceretur denominatio huic sensui specialis.
Nequit quamvis decora theoria inveterascere sine plurimis factis quibus sustineatur. Jam Sallustius illud: primum consulto, deinde facto opus est. Equidem ad par illud cito aliud addidi ubi phaenomenon bifurci pellucide mihi observari videretur. Nonne enim (cogitabam) utrumque vas est, magnum et capax illud, sicut producta vocalis manifestat in ’cûpâ’, minus hoc et ad humanum potum aptum quem ’cuppâ’ sumpsimus? En ergo in cuppa/cûpa habe bifurcum, incredule!
Alacer incedebam, elatus ego, homo theoreticus factus, despiciens homines qui haec tam clara ante me non viderant.
Quod pejus fuit, aliud par statim addidi. Nam quoddam vespere aestimavi, dum bracas sarciebam, nihil aliud fuisse vitam nisi longam, nostra sententia, at re vera brevissimam vittam quam Atropo placeret inexorabili forfice praecidere. Nodum filo dedi, nutans contentus.
Attamen mala alite ex doctissimo Meillet (quem, cujusque doctrinam, veneror) meliorem opinionem quaesivi, et ille doctus, sine dubio invitus, de spe me deposuit ac dejecit: ’vitam’ sapienti placebat ex adjectivo ’vîvô’ exiisse, ad Graecum b…on affini, nihilque in illo vocabulo commune inveniebat cum alio ’vittâ’. Verosimilius certe.
Paulatim theoriculam oblitus eram. Sic transit gloria mundi!
[Hirundo haec nocte jam domo afuit. Num aliam vel alium invenerit quicum rostra conjungat amanti suaviolo? Di faciant!]
0 comentarios