Blogia
Thersites

Concacatio

"[Antipholus Siracusanus] Quid? Quia familiariter nonnunquam te utar scurrâ, atque tecum colloquar, insolentia tua meum irridere affectum vult, measque libere horas serias interpellare? Apricentur sane culices furiosi dum luceat sol; at cum radios suos occultavit, alte abscondantur in rimas. Si mecum jocari vis, vultus meos prius scrutare et aspectu meo tuis artibus moderare. Alioquin hunc morem flagello trudam in galerum tuum.

[Dromius Siracusanus] Galerum inquis? Caput esse malim, non galerum tantum, modo contundere omiseris. Sed, si pulsare pergis, galea mihi erit opus ad tegendum caput, nisi ingenium meum in dorso quaerendum sit. Sed amabo te, domine, cur vapulo?

[AS] Num ignoras?

[DS] Nihil scio, domine, nisi vapulare me.

[AS] Vin dicam cur?

[DS] Ita, domine, cur et quid. Nam aiunt rei cuique suum esse cur et quid.

[AS] Cur, primum: quia me irrisisti; et quid, deinde: quia iterum me irridere ausus es."

Haec pagina relicta est in lecto. Haec verba heri mane repperi ab hirundine concacata. Piget, quia Wilhelmus ille non pessime de me sensit in Troilo et Cressida.

Hirundo ad clavum quotidie contendit deficiente lumine. Noctu si in cubiculum caput ingero, luce transitus accensa, quieta manet. Exit autem avis prius quam surgam.

Nonnullas hirundines heri per vicum meum vidi, volatu peculiari suo terram paene tangenti. Hos viginti annos nullas videram hoc saltem circulo.

[Interpretationem mihi ignoscatis, quam ex hispano feci, cum ignarus sim sermonis Hastivibracis vel Sexbird vel Shakespearis. Valete semper.]

0 comentarios