Parce precor, precor
Pluit in hanc vallem quartam continuam hebdomadem. Hodie ad montem Cajum solus ascendi spatiatum: trames quem selegi inter densas pinus primo, deinde in fagos commixtas ingreditur cum parvulis prunis, nigris aquifoliis, gracilibus frangulis. Totus sub nebulis erat. Nihil circumspiciens videbam praeter propinquas arbores; procul omnia sub albo erant fumo nebularum. Aves tacebant, vel longis querimoniis stridulis plangere audiebantur; aliquando corvi crocitus, latratus dammarum. Umbrellam gerebam ad arcendas aquas, sed imber afuit hoc tempore. Mille autem perpetuo guttae stillabant invisibiles ambulanti. Viam saepenumero facilem interdum praepediebat abundans umor: haerebant calcei ad solum nimis molle timido susurro: ssp ssp ssp. Ceterum vitae omnes, sub silenti pallio viridi, ardore venereo vigebant: herbae tenerrimae capitula florum festinabant aperire, per culmos filipendulae inter se persequebantur atri limaces libidine sitientes. Animal molle et mucosum, quod nobis spurcissima rerum videtur, forsan sibi et amasio Venus vel Adonis quidam est! Semita ampla et expedita usque ad rivum quem appellant Morcam, post rivum obruta erat vegetabilibus: sequi poteram, sed maduissem sicut spongia. Consedi apud rivum, torrentem hodie tonitruantem. Hic rivulus superiore scatet loco, in prato Morcae, ubi lutea multa et purpurea aconita gignit mons.
Sedens illud canebat tacitus: num pergis, circa lustra decem flectere mollibus jam durum imperiis? Abi quo blandae juvenum te revocant preces... Me nec femina nec puer jam nec spes animi credula mutui... Sed cur heu, cur manat rara meas lacrima per genas?
0 comentarios