Blogia
Thersites

Hodie primum

Parvam hodie narrabo fabulam didacticam...

Magister quidam ante discipulas de Sappho loquitur. De Sappho, de amore, de vetere Graecia... Et, ut mos est illi, praeterire non vult facultatem geographiam docendi:

--Ubi est insula Lesbos?, quaerit magister. Quae vestrum scit?

Nemo autem scit. Hoc non raro accidere solet. Etiam apud baccalaureos (de quibus fabula narratur). Sed quare sollicitari? Casu parieti adfixa erat tabula totius Europae: magister ex puella quadam, tabulae proxima, petit ut exsurgat, insulam quaerat, indicet. Puella paret, exsurgit, inquisitione laborat longa.

--Sed quo abis? Non in Ponto, amica mea, sed in mari Aegaeo.

--A, inquit puella, jam inveni: ecce insula Lesbos.

--Non, dilecta, ea insula Lesbos non est: accuratius lege.

--Recte dicis, magister, non Lesbos, sed Lemnos est; at insulam Lesbum non invenio.

--Immo proxima est: digitum tuum insulae Lemno impone. Optime fecisti. Nunc digitus navicula est: ad meridiem naviga. Satis, satis! Nimis velox fuisti. Ad Lemnum redi. Naviga nunc ad meridiem, sed tardior. Optime. Siste nunc! Jam coram Lesbo es: converte nunc, naviga ad orientem solem...

Et digitus puellae cursum convertit, et molliter fluctuat Thessaliam versus...

3 comentarios

Ioannes Paulus -

Certe ignorantia ridenda non est, nam ut Sallustius docte scripsit de ingenio: "[etsi] quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, [tamen] incultu atque socordia torpescere sinunt, cum praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur."
Ergo me piget ioci.

Thersites -

Difficilior mihi risus, amice Joanne Paule cordubensis; nam magister ille (de quo fabula narrabatur) certior primum illo die factus est quartam discipularum partem nescire unde esset in tabula sol oriens. Die quo primum tale scis nigro notas lapillo. Et tot sunt dies hoc saeculo quibus primum quid novi accidit...! Sed gratias ago tibi maximas pro jucunditate.

Ioannes Paulus -

Itinerene erravit? Hanc fabulam exponere cur feminae pessime vehicula agant mihi videor!