Blogia
Thersites

Harmonia mundi

O factum male! Aedes jam bilbainorum non sunt vacuae! Regressi enim sunt, velut aves peregrinae, vicini aestivi temporis. Quo modo certior factus sum? Dicam. Legebam mane in lecto (illo quem harundo foedaverat), cum divinum silentium matutinum harmonia quidem caelestis corrupit: baritoni vox in ’Ave Maria’ Schubertis placide irruperat, tota comitata cohorte violinum tibiarumque. O factum male!

Dimidia jam Caesaraugusta aestivat in tarraconensi litore, vasconum aliqua pars circa montem Cajum. Incolae autem vicinitatis ne gradum quidem faciunt. Ubi tempus teratur melius quam hic? (est communis opinio).

Ceterum Tarraco caesaraugustanis locus est feriarum agendarum jam per annorum duo milia, si Martiali credimus, qui in I xlix celtiberos et sedetanos dipinxit fugientes, sed non tempore aestivo, sed hiemantes, per brumam, ad illa litora:

   at cum december canus et bruma impotens
      aquilone rauco mugiet,
   aprica repetes Tarraconis litora
      tuamque Laletaniam.

Quis dixisset? Laletania Barcinonensis est regio. Valete.

0 comentarios