Blogia
Thersites

Dicitur dives esse II

Nodus ut exsolveretur satis esset, mihi saltem ignaro, haec demonstrare, a) illam figuram syntacticam origini defuisse linguae britannicae; b) ipsam contra apparuisse saeculis maximi influxus atque auctoritatis linguae latinae, id est ferme inter saecula duodecimum et sedecimum.  Hoc tantulum, quo contentus fuissem, nemo docuerat.

Est Maria non modo puella studiosa et amicis intenta, sed inquisitionis per interrete domina irrefragabilis.  Hoc mense junio, cum de re summatim colloqueremur, ’per rete quaeram --inquit-- et respondebo’.  Incredulam adhuc arrisionem in vultu gerebam cum, ipso illo vespere, in theca epistolari electronica litteras habebam marianas casum exsolventes.

Quam facile est sapienti quod arduum ignarus putat!  ’Hoc unum difficile fuit --aiebat Maria--, nomen figurae invenire; nomine parato, statim aderant documenta’.  Haec enim sunt: volumen Antonii Warner (’Complementatio in anglico medio et methodologia syntaxis historicae’, London 1982), acroasis Olgae Fischer (’Mutatio syntactica atque vocabulorum inductio’, in Gerritsen et Stein ’Internae atque externae causae syntacticae mutationis’, Berlin 1992), et quae plus lucis ad rem affert, Dirk Noël ’Constructio nominativi cum infinitivo in extremo anglico recenti: accesus constructionista diachronicus’, in Diurnis Linguisticae Anglicae (augusto MMVIII).

Nisi cupiditate celeriter legendi falsus sum, illae hypotheses supra dictae satis comprobantur, et figuram ’nominativi cum infinitivi’ latinam possumus ducere, et saeculis confirmare mediis in anglicam linguam introductam.  Ne longior fiam, en primum exemplar illius figurae ab Noël citatum:  ’Pulver of vitriol combuste ... is seid to availe agayns polipe in the nose’: haec sententia legitur in libro anno 1425 circa edito c.t. ’Treatise fistula’ et qui interpretatio est codicis latini de re medica, auctore J. Arderne.

Primi omnes occursus hujus figurae in libris inveniuntur e latino sermone emanantibus, quo major fiat originis demonstratio latinae.  Ecce alterum exemplar, in interpretatione Legendorum Aureorum Jacobi de Voragine (a Wilhelmo Caston anno 1483 in lucem edita s.t. The golden legend):  ’Margaryte, whyche gemme is white lytyl and vertuouse...  The virtu of thys Stone is sayd to be ayenst effusyon of blood’.  (Orthographiam imitor, nisi quod ille articulus ’the’ primi exemplaris scriptus erat per litteram illam quae ’p’ videtur cum hastili longo...)

0 comentarios