Segorbe
Cum Valentiam adirem, Segorbem deverti et pulchrum ita oppidum visere potui. Multa sunt in eo formosa atque digna visu, domus, palatia, templa (mira est turris cathedrali, sectione trapezoidale), sed nihil superabat illo die gratiam situs, apud flumen Palantiam (idem quod postea Saguntum praeterit) et leporem aeris matutini, frigiduli, silentio tantum interrupto stridore passerum...
Aliquot feci photogrammata; hoc est insulsum sed mihi maxime placet...
3 comentarios
Thersites -
Quaenam est causa, Jaume? Num agricolae labores culpandae sunt? Vereor ne mox iisdem tenear compedibus... Sed multa itinera facere non animo omittam... Valeas multum.
Jaume -
Cura ut vir sis,
Jaume
jlcg -