Blogia
Thersites

Bibliotheca Celsi

Bibliotheca Celsi

Redeunt amicae ex longo per turcas itinere quod ex Byzantio eas vexit usque ad magnam Cappadociam visendam.  Quam celeriter pellem cum eis commutavissem!  Longum iter certe et, quantum vidi atque narraverunt, deliciis et blandimentis plenum.

Hoc mihi novum est, quod proximo saturni die, vix convenimus, cum orbem in manu linquit Columna imaginum refertum:  'Trecenta excepi photogrammata --inquit-- Constantinopoli et Ephesi et tota omnino Turcia: haec per istum orbem tibi licet videre, sine spissis commentariis quibus amicos excruciare solemus viatores statim reversi'.

Orbem accepi non sine risu, atque domi commotus vidi.  Nam inter photogrammata sua, id est, quae sibi uni fecerit Columna (hoc mihi, qui eam paululum novi, satis patet: puto memoriam in iis imaginibus mansisse felium cunctorum qui ante Columnam vel ambularent vel oscitarent) alia erant qui Thersitae tantum causa fecisset.  Ergo inter tulipas et feles multa ibi erant epigrammata graeca atque latina (quae, certus sum, pili facit illa).  Hae sunt bonae amicae!  (Etiam nobis dono dedit quaedam bellariola, quas inter 'lokum', quodam cummi dulce cum pistaciis: bonum!).

En vobis imaginem bibliothecae Celsi, quae valde placuit amicae et mihi non minus.

2 comentarios

Thersites -

Certus non sum. Per rete 'maizium' legi (maizium -ii, n., nisi fallor; quod non displicet), etiam 'frumentum Indicum' et 'milium turcicum'; Plinius, puto, loquitur de quodam 'milio indico' (si bene memini; quaerendum est fortasse in libro xviii), quod quibusdam pro maizio acceptum est (non credibile quidem, nam hae fruges americanae sunt cunctae). Vale.

jlcg -

Superiore hebdomade caput civitatis Colorado nomine Denver visi.Boulder, situs Universitatis Colorado iacet ad septemtriones et xxv millia passuum inter Denver ac Boulder sunt. campus interiacens Denver ac aedibus Boulder, ubi innumerabiles domus, centra mercatoria ( souk, zoco) structa sunt abiit ex oculis. omnes domus pariter aedificatae, terroso colore,parvo horto circumdatae et in vico nullis tabernis sunt. magni mercati possident plures aulas aptas ad projectionem cinematographicam et machinas quae mays inflant. mirabiliter spectatores fabulas melicas(Rossinianas, Wagnerianas, etc) inspiciunt dum mays crepitans manducant.

Est Zea mays verbum neutrum?