Delibes II
Primo fabularum volumine Michaelis Delibes perlecto (insunt hae: 'Umbra cupressi oblonga est', 'Via', 'Carissimus filius Sisi', 'Etiam diu est') opinionem de incipienti auctore dare non recuso.
Primam legere ('Umbram cupressi...') amico non commendarem: mediocris enim historiola, dictio autem cum vaga tum ampullis plena. Non meum est judicium, sed ipsius auctoris, in hoc quidem commendabilis quod sententiam de se recte atque fortiter tulerit. Aliud in opere notandum puto: quod Avela sub adultae aetatis oculis considerata est, cum puerilis esset persona narrantis. Aliis fortasse non ita videbitur, sed equidem casu eam muratam urbem quam hodie Ávila appellamus hispani eadem aetate vixi atque ejus fabulae puer: et quam alia, quam diversa sunt mea pueri loca! (Quam omnino diversa, quam contraria etiam sunt, erant saltem ante quadraginta annos, puerorum atque adultorum loca! Aliquid falsum ex hoc redolent opera nonnulla.)
Contra splendidum est secundum voluminis opus ('Via'): quod vix crederes ex eodem calamo provenire. Hoc certe ex pueritia totum natum est: vitam ab pueris actam narrat Delibes atque res hominesque circum eos; nunc autem eam infantiam eumque locum dilexit auctor quae sibi fuerint: vallem scilicet cantabrum, oppidum Molledo-Portolín ubi ipse habitavit ex infantia. Exitus exinde excellens: qualitas fabulae patitur collationem cum egregiis operibus similis argumenti ('Silva animata' puta Wenceslai Fernández Flórez). Delibis dictioni (cum formulis quae dehinc jam auctori erunt propriae) altitudo est quae jam, nisi fallor, postea manebit. Denuo comperio nobis abesse 'originalitatem': plurimi, opinor, lectores idem sentierunt.
'Carissimus Sisi' bona fabula est. Vallidoletum denique ingreditur Delibes. Historiola adhuc sita est eisdem in annis qui puero Delibi fuerint: nunc autem thesin exhibet auctor (contra malthusianos) siquidem per artem scribendi ferme lateat nobis.
Quamquam tertium locum ex tempore habuisset, appendici est remota fabula 'Etiam diu est', a tyrannidis censoribus dilaniata, nec ab auctore, ut apparet, valde dilecta. Equidem paene totam legi, curiositate adductus censoria.
In summa, ex volumine mille paginarum, quattuor primae fabulae, duae excellentes, nihil ergo paenitendae. Ceteros editis voluminibus, lectionem Delibis pergam.
2 comentarios
Thersites -
Ioannes Paulus -
Ceterum antea erravi: Opus 'Si me cecidisse tibi dicunt' non a Delibes, sed a Marsé scriptum est!