Blogia
Thersites

Faccia grottesca

Faccia grottesca

Quamquam non diu ante ordinatrum morari conor, hos lentos caloris dies non pauca lego quae ante non poteram amicorum Interretis, in blogis praecipue quae aliquantum neglexeram.  Neminem imaginor Nusquamiam pererrans, mensem Romanum invideo Sandrae, cujusdam amici narratiunculas miror...

Praeter voluptatem ipsam legendi, aliquid dictu dignum ex lectionibus hodiernis depromo: aut me penitius celeriusve sententias eorum intellexisse aut (quod potissime credo) illos in dies pellucidius ac luculentius exprimere quae cogitent quaeque velint.  Quod eo magis nos juvat reputantes, re vera sperantes, paria de nobis olim dictum iri.

Ecce vultus ridiculus supra januam aedium nobilium Albae ad Tanarum.  Multa ridicula sunt in orbe; contenti sumus si placeant.

0 comentarios