Blogia
Thersites

Mane

Dies frigidulus incipit.  Nullam stellam vidi (proximis diebus leo coram erat, planeta praecedente Saturno nisi fallor).  Nebula densa guttas minutissimas terram paulatim madefacientes demittebat.  Non ergo per agros (sub nebula nimis obscuros) sed viis tantum vici mei currere malui.  A, quam optime inceptus dies!  Cursus, lotio, jentaculum.  Matutinos esse alios homines, alios vespertinos aiunt.  Equidem matutinus sum.

Et tu, lector, lectrix, utrum es?  An homo es omnium horarum?  Quid ais, Elvira?  Commentariis egeo vestris.  Ubi es, Ludovice frater?  Et tu, si primum hoc legis, scito mihi valde placuisse disputatiunculas, nihilque te molestum mihi fore si errores meos castigas vel menda corrigis.  Gratus tibi ero etiamsi me plane tacere jubes.  Unum hoc accipe, non oboediam.

4 comentarios

Ludovicus -

Amaryllidas amo certo. Quod ad venationem pertinet, cuturnices perdicesque ("alectoris rufa" varietas) autem malo...

Vale.

Thersites -

Gratias ago vobis, amici! Esne venator, Ludovice? Quid insectaris? Num Amaryllidas? Ceterum, quod fuit nebula, nunc imbres sunt perpetuae: pluit, pluit, stellaeque abierunt. Sed agri terra madente optime redolent!

Nemo -

Et ego quoque adsum. Nullas stellas umquam videre possum, propter lucem in caelum nostris ex urbibus effusam; sed fortasse nocte quadam iter rurem facere debeo ut stellas admirar. Olim, multos annos abhinc, hoc feci cum amicam visitavissem, et vere mirabile visu caelum erat stellarum quas numquam antea videre poteram plenum.

Ludovicus -

Adsum. Quod scribis avidissime lego quotidie. Ego quoque matutinus sum (et venator, me poenitet...)

Vale, frater.