Quintum Romanum iter
Ecce ad pensa revertimur, certe refecti, postquam omiseramus confecti. Qualis erit reditus? Meliorem spero quam profectionem.
Valetisne, amici? Id aveo maxime.
Ceterum, nuntium edere de me festino... Quem enim ad finem itinera fiunt, nisi ut invidia rodantur amici?
Romae fuit Thersites vester, carissimi. A! A! A! Roma magna, Roma inmensa, Roma infinita. Pulcherrima, sordida Roma. Lucida urbs, eademque religionibus obruta. Roma, incomparabilis Roma!
Nihil, tres tantum dies. Atqui primum amphitheatrum Flavium intravimus. Primumne? Quod aio. Non sunt mihi cordi munera aut permagna. Codices malo quam feras, parva quam gravia. Novies jam in Italiam iter feceramus, quincta autem erat Romae mansio nostra. Tres dies, sed quam ditissimos! Ambulavimus (plus minusve computavi) quattuor et quadraginta chiliometra tota urbe. (Arithmeticus, ut videtur, regredior.)
Hoc addam, quasi Polycratis anulum jaciens, ne deorum invidia, insuper amicorum, oriatur. Nam fur quidam, qui vultum scilicet Thersitae stupidum intellexit, eum exoneravit machina photographica, chartis creditoriis, schedulis, pillulis, clavibus, omnibus denique quae in theca conservari credebat. Vix certior sum fraudis factus, cum in cetera incumbo mea: erant codices, perspicilla, chartae... non omnia amiseramus.
Non magna postremo fuerunt incommoda a fure illata. Sed haec extitit maxima perturbatio: quod per duos tresve dies circumstantes omnes pessima suspicione, limis oculis intuebar. Phy!
Sed, hebdomade effluxa, jam Thersitae vultus est denuo stolidi illius qui omnibus fidat.
1 comentario
Nemo Oudeis -