In cerevisia veritas
Helena, discipula mea (longa, fortiuscula, nigra veste omnibus fibulis cuspidibusque cooperta, puella autem ove molli mollior), me docet in hypermercato quodam venire cerevisiam cum libello latino: hunc libellum affert, dono dat. Gratias tibi, cand... hem, nigra puella. Curiositate adductus ad illud universale forum adeo cerevisiam empturus. Lagoenulas reperio, Caesaraugustae factas anno proximo ab domo ’La Zaragozana’, quae famosam cerevisiam offert ’Ámbar’ (’electrum’, cujus cerevisiae est color). Hae, 'cerevisiae frumenti' plenae, et in operculo et in latere imaginem exhibent nummi conditae coloniae, cum tribus litteris (Colonia Caesar Augusta) bubusque junctis. Volunt videlicet memorare antiquam originem urbis romanae, quem ad finem libellum addunt sententiarum plenum latinarum: ’malum quidem nullum esse sine aliquo bono’, legitur alia, et contra: ’No hay mal que por bien no venga. Plinio el Viejo’ (ille nisi fallor de libris dixerat); alia: ’Bis repetita placent. Horacio’ (invitatio ad alcoholismum, nonne?); ’aliquando et insanire jucundum est. Séneca’ (quid aiebam?); ’stultum est timere quod vitare non potes. Publilio Siro’. Confiteor libellum esse facetum, delineamentis comissimis additis. Cras, si vacat, aliquam imaginem libelli dem. Valete.
3 comentarios
Reginaldus -
Thersites -
Ludovicus -
Cerevisiam bibunt homines
animalia cetera fontes.
Absit ab humano
gutture potus aquae!
Sic bibitur, sic bibitur
in aulis principum,
sic bibibibibibitur
in aulis principum, pum, pum"