Blogia
Thersites

De interpretando et de tradendo

Lectoribus lectricibusque nonnullis gratiae agendae mihi sunt maximae, nam certis de causis (ab ephemeride hac alienis) liquet has nugas ab eorum quibusdam fere quotidie legi. Altus honos! Sed eo magis sollicitor quo non modo legere, sed etiam aliqui interpretari soleant, immo versionem aliis praebere legendam. Mihi quidem blanditur hae res, sed ad illam improvidam et candidam laetitiam qua ordinatrum arripiebam paginasque quisquiliis onerabam succedit nunc cura et cautio, ne cui laedat verbum meum eorum quibus arcanum meum ducebam sermonem at nunc (jam bene novi) non modo clarus est sed, per interpretis eloquentiam, praestantior atque elegantior.

Ignoscite ergo, laesi laesaeve. Vosque, interpretes vel proditores mei, valere vos jubeo atque unum hoc rogo: cor tangite vestrum, et videte si tempus non melius deperditum erit in auctoribus amplioribus amplificandis quam in dicaci et stulto Thersita lectu digno faciendo.

Valete.

3 comentarios

Thersites -

Ave, frater! Ave, Murgensis! Gratiam reddere totam vellem, si possem! Semper valete.

I. P. Murgensis -

Dilecte Thersita, mihi valde Cervantes, Gongora aliique clari Hispani auctores libent immortaliaque opera sua lego et relego, autem hodierni auctores sunt quoque qui mihi libent.

Item semper me Livii et Catulli et Plauti operibus delecto, autem cotidie aliqui "Thersitani" versus quoque utilitati nobis tironibus sunt nosque oblectant et in melius linguam Latinam intellegendo iuvant. Magnum pulchrumque opus didacticum est hoc tuum.

Ludovicus -

Ave, mi Thersita frater carissime. Semper verbo tuo elegantissimo nos delectare pergas.