Blogia
Thersites

Segmina

Segmina

Superioribus diebus, coetibus familiaribus habitis, haud quisquam nostrum puto fuisse quin mortuorum meminerit suorum. Quam memoriam aliquid tristitiae comitari solet: suosque defunctos plerosque praeterire silentio doloris ergo ideo suspicor, quod rarius in saturnalibus prandiis cara resonarent praenomina quam quod ipsa memoria postulabat.

Mihi contra placet eos recordari verbis, at verbis minime lacrimosis, immo facetis. Quidnam aliud cupiissent illi? Equidem nullam mihi mortuo spero aeternitatem, nisi illam exiguam, et quantum possit laetam, cui facultatem det clauda meorum memoria. Aetatem enim primatibus viris ipsa facinora, seu optima seu pessima, monumentaque in saecula prorrogant. Nobis contra, qui nec gloria fuit magnificae inventionis aut litterarum vel armorum gesta mirabilia, quos neque patria praetulerit neque ulla oderit natio, cum aut templum Artemidis non accendissemus aut pyrobola conjecissemus indefensis Gazae incolis, quidnam temporis supplementum contigerit nisi ab eorum memoria datum, dum vivant, qui nos amant?

Mater, quae de marito jam siccis oculis loqui potest, superioribus festis photogrammata quaedam chartasque veteras ex patris loculis protulit atque dono liberis dedit, cum nobis plus quam sibi interessent. Quae inter unum mihi tetigit cor. Nam inter cetera frustum invenerat chartae, senio jam obscuratum et fragile, ex nescio quibus vetustioribus actis diurnis praecisum. Notitia in eo servabatur, quam pater scilicet servare decrevisset, certaminis cujusdam Burgis acti; illud certamen delineationem ad vivum pueris proponebat una cum aliquibus praemiis, et nomina puerorum praemio accipientium referebat... O quam delicatus illius patris animi motus qui, suo filio superbus, forcipe chartam praecideret atque conderet in loculis! Quibus ex loculis prosilire visa est mihi viva paterni amoris portio!

Ceterum pater oblitus est diem chartulae apponere, et fuit mihi otioso negotium amoenum invenire quo anno Rick van Looy Vigum birota perveniret primus...

Et quid de te, parve delineator, qui tuos primos nummos lucratus eras? A, quam florentem decepisti spem primo patris, deinde omnium, tuam denique ipsius!

0 comentarios