De obscuris et de splendentibus
Laudator non sum praeteritorum, praesentia vero non admodum extollenda duco. Sed a!, quam dulcis res est rete hoc, quo mundus in manu videtur esse captus. Dicam quae hebdomade ultima acciderint mi, cum carmen translegenti Henrici Heine sub oculos venirent Epistulae obscurorum virorum (poeta namque Dusseldorpiensis, in carmine c.t. ’Germania, fabella hiberna’, theologos et templum insectatur Coloniae Agrippinensium). Notula in ima pagina has epistulas vocat "jucundissimam saeculi decimi sexti, et omnium temporum, saturam". Considerate quam cupidissime quaesierit epistulas tales is cui tam cordi sint risus atque facetiae. Sed frustra tunc quaesivi: tunc enim Rete hoc universum non advenerat, non bene memini utrum ne computatra quidem jam advenissent.
Quam aliud nunc! Nam die martis proximo surgo de lecto (ubi legebam, nam mos est mihi legere jacenti) ac locum hoc statim invenio reti: nuper editae sunt epistulae et latinae, et in hispanicum conversae (optime quidem) sermonem.
Dixi martis diem? Jovis die vir quidam foris erat cum libro, quem habebam jam, quam vili pretio!
Et, procul dubio, in albo televisifico legere potuissem multis in locis, sicut in hoc, exempli gratia.
O tempora, o mores!
2 comentarios
Thersites -
Ludovicus -
Fortasse pulcherrimas epistulas invenies quoque hinc:
http://epistolae.ccnmtl.columbia.edu/
Vale. Ludovicus