Blogia
Thersites

Inter serpentis spiras

Novissima incommoda prohibuerunt quin scriberem.  Sed mensem avolare nolo omni vacuum novo commentario.

Pauca de Victoris Klemperer ephemeride dicere coeperam; plura nunc aperire volo, nam ejus diarium maximo perlegi fructu, eo etiam quod in paginis morabar atque plurimas interdum ex iis notulas excipiebam.  Immo tardius etiam legere oportebat (hoc aliquando venit in mentem ephemerides legenti) ita ut dies lectionis quisque suum comitaretur gestarum diem: sic lector gradatim per duodecim annos (quibus Victor sub nazistico regimine vixerat) ad gaudium, ad errores, ad terrores, ad spem, ad ignorantiam, ad famem, ad horrorem ingrederetur una cum auctore, eodem gradu vexationes vel laetitiae causas pateretur ac qui vere passus est.

Sicut in tabula illa a Borges inventa (qua pars quaeque eadem fuit magnitudine atque imperi ad quam responderet), ita legendi tempus, et horae ad legendum datae, ad horas et tempora responderent vivendi atque experiendi.  Sed hoc maxime prohibebar ejus modi lectione: quod magis magisque in paginas cupido augebatur cognoscendi (quando, quo pacto manus effugeret Gestapo, num iterum caperetur, num domum recuperaret) et (quod nunquam antea diarium legens visus sum experiri) non minore appetitu finis adipiscendi capiebar quam si fabula fuisset detectoria.

(Cras sequar.  Valete.)

0 comentarios