Circumstantia
Sed heri commentarium incipienti id propositum non erat mihi, de professione loquendi, sed de libro quodam. Nonne hoc habet senectus, quod delirare pateris lentiore animo?
Hic enim est liber quod lego, quod omnibus quibus historia juvet commendo: Victoris Klemperer ephemerides, quinque vel sex abhinc annis in Hispania editae hoc sub titulo: ’Testimonio esse volo usque ad extremum diem’. Et vere ex omnibus testimoniis quae de illo tempore legerim (Klemperer, natus exeunte undevigesimo saeculo, paulo plus quinquagesimum agebat annum aetatis illo 1933 quo nazistae Germaniam conturbare coeperunt, illius regiminis casum videre potuit) hoc longe optimum, ditissimum, minutissimum est.
Nimis multa, dicet aliquis, de maximis praeteriti saeculi bellis, multa de magna francica eversione rerum legere placet. Et haec est causa: quod, sicut geologi vel physici pro certo habent principium uniformitatis (nihil nunc accidit quod non eodem modo accidisset tempore magnorum reptilium, nulla domi lex physica viget quae non eadem vigeat in galaxia maxime longinqua) idem ego pro certo habeo non multo firmiora et tranquilliora esse tempora nostra quam Ludovici XVI fuissent, ex diversa materia non esse nos fictos quam Adolphus Hitler aut Sophia Scholl (ut timidissimum et fortissimam hominum indicem). Etenim cum viis perambulo urbis, et in aedibus, et in officinis, eos placet contemplari (ecce Fouché, ecce illam Mata Hari percelebrem) qui per circumstantiam tantum impediuntur quin omnia quae intus habeant nobis exundent atque effundant.
Quid dicebat? Nonne alio iterum abeo atque consulueram? Sed tempus quoque abiit. Valete.
2 comentarios
Ludovicus -
Sine me hunc "capriccio sopra la lontananza del suo fratello diletissimo" tibi dicare...
http://www.youtube.com/watch?v=AGMgsynRXic
Bene semper valeas. Ludovicus
jlcg -
Non potest fieri quin principium uniformitatis non mutabile nisi ipsum principium ipse Deus sit. omnia quae sunt evolvunt. quomodo principium UNIFORMITATIS evolvenda diversaque producturum foret?