Odorata universa
Ab his paginis longe me separant et rusticatio et vacatio et, fatear denique, caput in aliis positum, et dulcedo atque suavitas nihil interdum agendi. Sed jam redeo, digitis luto foedatis, sed corde pacato labore. O fortunatus nimium, tua nam bona noscis, Thersita! Quam beata est vita agricolarum! In hoc saltem mecum consentietis, amici, artem agri colendi illam esse cui optimus sit musicus comitatus. Nonne hodie mulcebant aures, herbas ligone persequenti, et aquae rivulo susurrantes, et ex frondibus ardentissimus lusciniolus?
Ceterum, aliquot dies Valentiae fui, et in pulchra urbe et in regno valentino. Noram (Venus quaedam eo duxerat me teneriore aetate) sed casu nunquam per hos menses, quibus abunde florent aurantia. Qualis odor mellitus passim effunditur! Et domi et ruri, in aedibus et per avia montium sentis odoratos flores quos pulchro nomine vocant 'azahar'. Quod nosse est operae pretium.
Primum hoc ergo photogramma apponam, arborum aurantiorum, quae et dulcis gravantur fructibus, et suavi nos deleniebant aromate florum azahar. Valete.
2 comentarios
Thersites -
Robertus Italicus -